- VITLIGO
- VITLIGOArabum morbus, teste Io. Bodinô, Methodi Hist. c. 5. Graece ἄλφος quibusdam, aliis λευκή, vide Theod. Zuingerum, Theatrô Hum. vitae, ubi de Lepra. Vossius Vitiliginem ab impetigine, scabie et elephantiasi, sic discriminat: Si lenior sit pruritus, vocatur λειχὴν. sive impetigo. Quod malum adeo mite, ut sanare possis, si quottidie defrices salivâ ieiunâ. Sin malum sic gliscat, ut cutis in furfures resolvatur, nominatur proprie ψώρα, seu scabies. Quod si asperit as-- altius descendat in carnem subiectam; nec furfures, sed squamae, ex cute oboriantur: ab hisce squamis, quas Graeci λεπίδας vocant, appellatur λέπρα. --- Arnobius, l. 1. vitiliginem dixit. Est vero tantus in hac pruritus, ut nec scabendo iuvetur; sed eô saepe ulcera et inflammationes proveniant. Si denique in lepra humor magis uratur et malignior fiat --- ἐλεφαντίασις dici solet etc. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 45. ubi, ut et c. 89. de remediis quoque horum disserit. Cuiusmodi morbô licet infecta esset Atossa, Artaxerxis uxor, ille tamen nihil quicquam eâ re offensus, Iunonem supplex pro ea adorâsse, manibus tellurem contingens, Satrapaeque et Amici iussu eius tantam illi vim donorum misisse, ut interiecta inter Fanum et Regiamd 16. stadia aurô argentôque, purpurâ item et equis implerentur, leguntur apud Plutarch. in eo. Eundem Israelitis ex Aegypto exeuntibus, Manethon, Chaerephon et Lysimachus, aspergere conati sunt, sed pulchre Iosephus illos confutavit. l. contra Maneth. Interim certum, ex Australi Orbis parte illi malo originem esse, quod proin Aegypto peculiare facit Plinius, nullos ante Pompeium M. Italiam leprosos vidisse, tradens. Cui argumento sit, quod Moses, omnium antiquissimus Scriptor. Leges de leprosis varias, Graeci ac Romani nullas, tulerunt. Vide supra, ubi de Lepra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.